Pagina:Bouquet - Recueil des Historiens des Gaules et de la France, 3.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xvij
PRÆFATIO


virensis genus Francorum regium ab Arnulfo ad Carolum Magnum deducit patrem Ludovici Pii, cujus principatu ipse vivebat ; idque se à patre et ex multis historiis didicisse testatur. Tunc igitur ignotus erat Arnoaldus Arnulfi pater ; non magis noti erant Arnulfi avus Ansbertus aviaque Blithildis : quod quidem per annos trecentos latuit. Regium illud stemma circa initia regni Caroli Calvi tandem, cœpit innotescere, ac primum soluta oratione compositum, hortatu ejusdem Regis versibus descriptum est. Atque illud est Carmen quod nunc exhibemus, primum à Thoma Aquinate à S. Joseph Carmelita Ex calceato vulgatum an. 1644. deinde à Johanne du Bouchet in Probationibus veræ Originis domûs Franciæ an. 1646. et a Johanne Jacobo Chifletio in Vindiciis Hispanicis an. 1647. In nonnullis Chronicis Blithildis Arnulfum avia Chlotarii II. filia dicitur. Verùm qui fieri potuit ut Chlotarius iste vix annos 45. natus, Arnulfum pronepotem suum Episcopali dignitate ornatum viderit, in consilium adhibuerit, atque filio Dagoberto educatorem dederit ? Hinc est quòd Chifletius pro Chlotarii secundi filia emendandum putat, Chlotarii secunda filia. Sed emendationem istam non patiuntur Chronica, in quibus Blithildis non tantùm Chlotarii secundi filia vocatur, sed etiam Dagoberti soror.

Dissertationes Abbatis Dufour.XVII. Multis abhinc annis mihi copia facta fuerat duarum D. Abbatis Dufour de Longuerue Dissertationum. Prior de annis Childerici I. agit ; posterior Annales continet ab anno sexto Dagoberti, Christi 628. ad ter-
Tom. III.
c