Pagina:CIL IV pp1-100.pdf/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est
PROGRAMMATA ANTIQUISSIMA.


Pompeios oppidum terrae motu a. 63 magna ex parte, non totum proruisse Tacitus Ann. 15, 22 recte referre putandus est, nam non pauci in parte effossa iam inventi sunt aedificiorum muri pilaeque, quos illi stragi non succubuisse sed contra fortiter stetisse appareat. Visuntur enim adhuc in ilIis, tectorio opere quo inducti erant dilapso, tituli rubro colore picti et Osci et Latini, non solum clade ilia sed etiam Augusti aetate priores. Quod enim de Oscis dubium esse nequit (v. Mommsen Unt. Dial. p. 116), idem in Latinos, eodem plane colore nec in albo tectoriove sed in ipso tofo nudo scriptos, cadere debere cum per se sit consentaneum, tum hinc cognosci licet. Ac primum quidem litteras non graciles illas et proceras exhibent, quas recentiorum programmatum multitudo, sed maximas, crassas, quales Oscae illae sunt, et eius formae, quam exeunte republica Romana in usu fuisse inscriptiones et pictae (velut Bull. N. 1862 tab. A = Ritschl P. L. E. suppl. II et IV a. u. 668) et lapidariae docent. Cui aetati non minus convenit orthographiae vel rei grammaticae et nominum ratio; quo pertinet quod Uulius i. e. Ūlius, Aqutius scribuntur, et quod accusativi nominum gentiliciorum in i terminantur: Claudi 38, Gavi 34, Mari 3, Nunidi 62, Veidi 20, ...idi 73, et fortasse Popidi 74, Vesbi 19, Uuli 51 et cognominis primae declinationis in a Barcha 26 (cf. Mommsen Münzw. 1860 p. 471, Ritschl declin. recond. 1861 et suppl.; Corssen Kr. Beitr. p. 562). Cognomen autem in hoc genere, excepto fortasse 49 N. Bar(ca?), comparet nullum. Adde quod praeter Caeciliam, Cuspiam, Gaviam, Herenniam, Mariam, Popidiam non nisi eae hic memorantur gentes, quae posterioribus Pompeiorum temporibus vel rarissimae vel plane inauditae sint, ut Aqutia, Carpinia, Cornelia, Furia, Niraemia, Nunidia, Olia, Orcinia?, Salena, Septumia, Tullia, Veidia, Verginia (vel Vergilia cet.), Vesuia, Veluria, Uulia. Praeterea nonnulli eorum hominum, quorum nomina programmata exhibent, lapidibus Pompeianis nobis iam innotuerunt hice: D. Claudius D. f. IIII vir Mommsen I. N. 2177 (qui titulus Scafati olim exstans cur potius Stabianus sit habendus quam Pompeianus non intellego. [Tituli Pompeiani tam in parietibus scripti quam lapide incisi cum adhuc non dederint nisi duumviros quattuorviros autem certos nullos (nam IIIIvirum tituli I. N. 2198 quaenam ratio sit vel certe esse possit, exposui ibidem p. 461), inscriptionem de qua agitur ab Accursio Scafati in ecclesia S. M. virginum descriptam a Pompeiis alienam iudicavi non sine causa. Quod si programmata satis probant D. Claudium collegasque referendos esse inter Pompeianos, aut admittendum est IIviros aedilesque Pompeiis interdum minus proprie dictos esse quattuorviros aut, cum hoc admitti vix possit nisi cum universae de re municipali doctrinae perturbatione, redeundum ad explicationem eam quam suppeditat Ciceronis locus pro Sulla 20. 61. Th. M.] Quibus addiderim, etiam n. 2178 quin Pompeianus sit dubium esse vix posse, ut triplex quattuorvirum Pompeianorum memoria exstare videatur); A. Cornelius A. f. IIIIvir ib. 2198, ...Cuspius T. f. IIIIvir ib. 2177, L. Niraemius A. f. IIvir ib. 2295, L. Septumius L. f. IIIIvir ib. 2177, C. Uulius C. f. II. v. i. d. C. I. L. 1, 1251; atqui omnes hi tituli liberae reipublicae aetatem ostendere videntur. Nec vero notis et formulis, quibus in commendandis candidatis utuntur, haec prisca recentioribus illis minus differunt. Veluti cum illa totiens decantent dignum re publica, iuvenem probum, verecundissimum alia, haec candidatos viros bonos appellare satis habent, nisi quod quaesturae candidatum unum virum bonum hominem (an et?) benificum denominatum invenimus 29. 30; necdum in hoc signum OF coierunt vv. oro vos faciatis, quae 61. 44. 45. 47 hic plene vel ex parte perscripta habemus; propriae autem priscis sunt notae VB, VVB, OVF, VM (cf. Ritschl P. L. M. tab. LX 3 b = C. I. L. 1, 566) et conexus duarum triumve litterarum in ipsis nominibus admissi, velut AQVT, ARTOR, (INTER) alia.

Denique ne hoc quidem omittendum erit, quod fere omnia inscripta sunt summis pilis, ut quaedam adeo plus decem pedibus humo distent.

Hucusque quae exposui, de eis solis dicta volo, quae candidatorum commendationi destinata sunt; eius autem generis omnia sunt praeter n. 22 et 64, quorum altero homo quidam acclamatur valereque iubetur, altero urnam aheneam periise proscribitur, praemio proposito ei qui vel ipsam rettulerit vel furem monstraverit. Sed haec quidem non minus ad incunabula usque coloniae Veneriae Corneliae ascendere vel ex litteraturae orthographiaeque genere apparet (pereit, sei, n. 64), cum insuper n. 22 ab eadem manu qua n. 23 scriptum esse videatur.

Pauca quaedam huc admisi tectorio inscripta, quorum n. 60 album est magistrorum vici et compiti a. 707. 708, cetera autem quae candidatorum sunt omnia, litterarum et formularum specie proxime ad prisca ilia accedunt. In eis tria sunt eiusdem ut videtur hominis qui cognomine praeditus sit n. 75 [N.] Veius Barca, n. 26 N. Barcha (quod in tectorio scriptum fuisse conici licet), n. 72 N. Barc., cf. n. 49. Accusativos Barcha 26, Gavi 34, ...idi 73 supra iam cum tofo inscriptis memoravi.

Quae autem in praefatione de variis difficultatibus monui quae inscriptiones pictas describenti restituentique obiectae sint, eadem quam maxime in has antiquiores cadunt. Quae maximis licet pinguibusque litteris scriptae sint, pleraeque tamen tam evanidae sunt, ut nisi diverso lumine, summa oculorum contentione etiam atque etiam eas intuearis, ac saepe ne sic quidem, nil certi inde adsecuturus sis, cum praesertim lapidum tofaceorum color fuscus non tantum distet ab rubrica titulorum evanescente temporumque iniuria vitiata. Huc aliud in quibusdam accedit ilIud malum, quod in eis muris pilisque, qui terrae motu ilIo corruerant, restituendis lapides singulos quadratos alio ordine antiqua aetate repositos esse et consentaneum est et ipsi videmus. Ita n. 80 et 81 inversae nunc sunt litterae, et n. 24 in infima pila posita est, quin etiam n. 30 plures particulae aliae aliunde conquirendae mihi fuerunt. Hanc ob causam singulorum lapidum fines utrimque lineis designavi.

lam, ut ad candidatorum programmata redeam, magistratus Pompeiani in eis memorantur hice:

IV
1