Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EX PRAEFATIONE

DAVIDIS HOESCHELII.


Quemadmodum editurus Bibliothecam Photii, Origenis libros VII contra Celsum, et alia, de variis semper Codicibus laboravi, quo plenius singula et correctius prelo adornarentur: ita in Procopio Graece publicando idem mihi studium, labor idem fuit. Quocirca nobiliss. dn. Ioan. Georg. Hervuartus, sereniss. Bavar. Ducum intimus consiliarius, hoc cognito, primus e Ducali Bibliotheca m. s. misit Codicem: alterum illustris Iosephus Scaliger, a sese emendatum; tertium clariss. Isaacus Casaubonus manu exaratum perelegante Petri Chabanaei Illum Boicum, quod ceteris esset emendatior et integrior, sum secutus potissimum: his, ex uno eodemque descriptis exemplari Regio, si qua fuit lectionis varietas (ut fuit maxima lib. 4, de bello Gotth.) in margine locum dedi; sin quid ex altero utro allatum, atque redintegratum, id, excepto lib. I. uncis est inclusum Idem Casaubonus, quae ad librum de Aedificiis Iustiniani supplendum eruditissimus Carolus Labbaeus IC. e veteri Codice transscripsit, mecum etiam liberaliter communicavit: ut altero fere tanto hic auctior, quam antea, in lucem nunc prodeat Caeterum de Procopio Graece imprimendo viri docti tam cupide institerunt ideo, quia male ab interprete acceptum norant; qui et τὰ καιριώτατα omiserit, et quae retinuit, pessima fide converterit nam et fine belli Gotthici iusto pene volumine fraudavit[1]. Quorum deside-


  1. Notat Christophorum Personam: vide Maltreti praefationem p. xiii.