Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/15

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EDITIONIS PARISINAE DEDICATIO.



AMPLISSIMO

ILLUSTRISSIMOQUE VIRO

D. D.

PETRO SEGUIERIO,

FRANCIAE

CANCELLARIO.



Non adeo sum hospes in patria, Illustrissime Cancellarie; ut nesciam, quantum iuves favore tuo mirabilem Galliae foecunditatem: qua et novi ingeniorum excellentium foetus eduntur quotidie; et veteres, atque alibi nati, felicius apud nos renascuntur Multi certe, quos hodie redivivos amplectimur, in abditis bibliothecarum pluteis adhuc iacerent; nisi eiusmodi tumulos benignitas tua aperuisset, ac sepultis vitalem quandam afflasset auram In primis pars optima Historiae Byzantinae Tibi animam debet, ingenti receptam corpore; et quidem ita, ut ab interitu iam plane secura sit Hoc autem quis pro merito aestimet beneficium, quo spirat ac loquitur insignis illa Temporum testis; viget Vita memoriae; docet Magistra vitae; animos tenet Nuntia vetustatis? Munus adeo memorabile lectores, si grati haberi volunt, eo magis praedicent, quo minus authores possunt. Qui si nunc viverent, et luce suis monumentis reddita fruerentur, omnes uno ore iustissimas Tibi gratias agerent Tali Procopius Caesariensis officio non contentus, probaret meum; visaque hac suorum Operum nuncupalione, mihi consilium optimum, sibi famam, immortalitate Nominis tua mansuram gratularetur. Stylum etiam, credo,