Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
10
PROCOPII

1. Procopius Caesariensis bella, quae cum Orientalibus et ad Occasum positis Barbaris gesta sunt a Iustiniano Romanorum Imperatore, singulatim, ut se res habuerunt, conscripsit: ne postquam facta ingentia longinquum aevum occupaverit nuda praesidio literarum, ea tradat oblivioni, ac plane deleat. Quorum ille memoriam magni fore momenti duxit, et summe tum aetati huic profuturam, tum posteritatis si quid unquam agendum erit iam actis simile. Nam et ii, quos capit libido belli, et in primis qui praelia meditantur, historia eius generis ante oculos posita iuvari possunt; quae dum exitus demonstrat, qui superioribus contigerunt in pari discrimine, simul rerum instantium probabiles eventus indicat optime considerantibus. Illud vero sciebat Author, condendae huic Historiae idoneum se esse maxime omnium; ob aliud certe nihil, nisi quia, cum a consiliis fuerit Belisario Duci, quidquid fere gestum est vidit. Hoc etiam persuasum habuit, arti Oratoriae convenire eloquentiam; Poeticae fabularum figmenta; Historiae veritatem. Quare ne amicissimorum quidem peccata