Pagina:CSHB40 corpusscriptorum43niebuoft.pdf/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
47
DE BELLO PERSICO I. 10.

illicita manus atque ora temeraverant, coacti etiam ad extremum humana carne vesci, seque invicem vorare. Tunc tandem Duces fraude Barbarorum detecta, ingesserunt probra militibus, et effraenem animi impotentiam notarunt, quod cum sibi in manu esset ut Glonis filio totque Persis ad captivorum conditionem subactis pariter cum urbe potirentur, tum se contumaciores praebuissent. Ipsi vero data hosti Romana pecunia, ac pretio recepta Amida maculam sibi maximam inusserunt Postea Persae, quoniam longius bellum Hunnicum ducebatur, cum Romanis pepigere inducias annorum septem, Celere Romano et Aspebede Persa sequestris: ac demum copiis utrique revocatis pacem agitarunt. Ita inchoatum, ut dixi, Romanos inter et Persas bellum resedit. Nunc ad ea venio, quae ad Portas Caspias contigerunt.

10. Taurus Ciliciae mons in Cappadociam primum excurrit: inde in Armeniam, Persarmeniam, Albaniam, Iberiam, et circumpositas qua sui qua Persici iuris ac ditionis gentes Etenim evadit in immensum, et processu immane quantum cum in latitudinem crescit, tum in altitudinem. Ultra Iberiae fines inter summas angustias trames quidam stadiis