Pagina:CSHB41 corpusscriptoru02niebgoog.pdf/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
PROCOPII

1. Ita quidem in Africa processit Romana res: ego vero ad bellum Gotthicum venio, praevia rerum narratione, quae ante illad Gotthis et Italis contigerunt. Uno tempore, Byzantii Zeno, in Occidente imperavit Augustus, quem Romani, diminuto blande vocabulo, appellaverunt Angustulum; propterea quod Imperium susceperat adolesceatulus. Id vero Orestes ipsius pater, singulari prudeutia vir, administravit. Aliquanto ante Romani Scirros, Alanos, et alias quasdam gentes Gotthicas in societatem asciverant; ex quo illas ab Alarico Attilaque clades acceperant, quas in superioribus libris descripsi. Sed quantum et fortanae et dignitatis addebant militiae Barbarae, tantum Romanae detrahebant subque honesto foederis nomine ab extraneis tyrannice opprimebantur. Horum certe impudentia eo crevit, ut post alia multa ab invitis expressa, demum egros omnes Italiae dividere inter se voluerint, et cum tertiam eorum partem ab Oreste exigerent, obnuentem eum illico vita spoliarint. Inter ipsos quidam erat, Odoacer nomine, Protector Caesarianus: qui tunc, si illo-