Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
60
PROCOPII

venire, perdito masculorum more se vilissimis servis prostituit, qui dominos in theatrum secuti tempestive fortuitum illud scelus otiosi nanciscebantur, diuque in lupanari hanc naturae invisam sui corporis artem obtrivit. Ut primum vero ad aetatis florem et maturitatem pervenit, scenae destinatur a matre, statimque inter prostibulas habetur, quas veteres vocarunt planipedes, Neque enim tibicina fuit, vel cantatrix, aut orchestrae habuit usum, sed uti quisque obvius fuit, copiam illi fecit suae pulchritudinis, toto plane corpore. Deinde mimis in theatro ad omnia se praebuit ministram, sociamque studiorum et ridicularum quarumdam fabularum actricem. Nam erat apprime cum dicacitate faceta; quamobrem statim omnium in se convertit oculos, praesertim cum nihil in ea verecundum, nihil aliquando pudens appareret, sed in quemvis impudicum morem facile prolaberetur. Sic autem erat comparata, ut inflictas alapas tumentibus genis excipiens lepide quereretur, ac tum fuse cachinnos tolleret, et nuda quoquoversum spectanda praeberet, quae maribus obscura tectaque vult esse pudor. Amicorum animos facetiarum illecebris et excogitatis lasciviae artibus demolliens perpetuo irretitos habuit. Neque enim prae-