Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/102

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
62
PROCOPII

quam voluptatem exploratum iret, Quos saepe foetus conciperet, medicamentis fere omnes statim abortu egerebat. In theatro nonnunquam frequente populo ad spectaculum nuda processit in medium, cincticulo ad inguina pubemque solum praecincta non quod haec aperire populo vereretur, sed quod illuc nemini prodire sine subligaculo penitus liceat. Hoc habitu resupina iacebat humi. Servi, quibus id erat curae, verenda illi hordeo conspergere, anseresque paratos immittere, qui grana inde singula captarent ad pastum. Istorum adeo illam non pudebat, ut etiam insisteret ac videretur e re laudem quaerere. Erat enim non solum impudica, sed impudicitiarum magistra omnium ingeniosissima. Nam inter medios mimos saepe nudum corpus atque incurvum obscenissime agitabat, et cum apud familiares tum apud eos qui secum adhuc non consuessent, artem palaestrae suae magnifice iactabat. Tanta demum insolentia lasciviae suo corpore abusa est, ut in fronte ipsa praeferre turpitudinem videretur, quam feminis natura seclusit. Qui cum Theodora rem habuissent eo deprehendebantur, quod Venere uterentur alienis a natura legibus.