Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/119

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
79
HISTORIA ARCANA.

sese ultroneos haeredes instituerint. Nam antequam seditio existeret Victoriatorum, divitum sibi bona singulatim legerunt; at ubi illi erupere, tum enim vero omnium fere ordinis Senatorii acervatim facultatibus publicatis, ex iis totam supellectilem, et optima quaeque praediorum pro arbitratu occuparunt; decumana vero quae gravissimis tributis solvendis obnoxia essent, quadam humanitatis specie reddiderunt possessoribus; qui cum a vectigalium collectoribus urgerentur, et perpetuo aeris alieni foenore opprimerentur, inviti, retardata morte, vitam trahebant. Quamobrem et mihi, et mei ordinis plerisque hi nunquam homines visi sunt, sed perniciosi daemones et funestae hominum pestes, qui in commune consuluerint, ut omnes hominum nationes, atque negotia facile, citoque perditum irent, eoque humanas induti fermas, quasi semihomines furiae, sic universum terrarum orbem convulserint. Id et aliunde coniicere est, et scelerum immanitate, qua longe multumque superant daemones mortalium conatus, Nam multi licet prioribus saeculis extiterint homines vel natura, vel eventu praeter modum formidabi-