Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
81
HISTORIA ARCANA.

dem inopinato ad corporis compagem caput rediisse, Alter adstare se Iustiniano sedenti commemorabat, cui facies illico in carnem vertebatur informem, nullis superciliorum, nullis oculorum extantibus suo loco vestigiis, nulla denique vera imagine; nec diu post quaedam submitti simulacra vultus conspexisse. Scribo non quae ego viderim, sed quae vidisse se alii mihi serio affirmarint. Illud quoque narrant, monachum deo insigniter gratum, persuasum ab his, qui secum idem colerent solitudinis contubernium, venisse Byzantium causam acturum gentium finitimarum, quibus per vim ac nefas erant res afflictissimae, Eo ubi pervenit, facilem ad Imperatorem aditum reperisse; sed ut ad illum penetrandum fuit, e limine actutum retulisse pedem, ac retrorsum prima via redeuntem, ab eunucho admissionali, atque adstantibus magnopere rogatum, ut ultra ire pergeret, illum vesano similem nihil respondentem ad contubernii se inde tugurium surripuisse. Sociis vero facti causam quaeritantibus, aperte fassum, in regia daemonum principem residentem in solio vidisse, quem nec adire, nec rogare quicquam esset animus. Equidem nescio cui non dirum et furiale caput is videretur, qui licet Veneris perdite studiosus, nunquam potus, cibi, vel somni se expleverit sa-