Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/135

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
95
HISTORIA ARCANA.

mitati. Summa prematur alius indigentia; hanc ipsam aperiat debitori; superabit aerumnas suas haec aerumna. Patricius qui aes alienum solvendo non sit, ipsum hoc fatenti pudori esset; si vero fateatur, cui tandem id persuadeat? cum in nostrum ordinem inopiam cadere non posse omnibus persuasissimum sit, Si denique illi fides habeatur, actum iam de illius est. fama ac dignitate. Sum ego quidem, o domina, in alieno aere, in meo sunt alii. Ego, quod virum Patricium non deceat, haud meos fraudo creditores, ab iis licet gravissime premar. Quos autem habeo debitores, minimc illi quidem Patricii, iniustas elabendi causas quaerunt. Quamobrem peto supplexque oro ut honesta in causa praesto esse et his malis eripere me velis. Haec quidem ille; cui Theodora modulata voce; Patricie. Ac tum chorus eunuchorum resonabat; hernia tumida laboras. Sed eo insistente suppliciis, et aliquid dicente in eandem sententiam, idem Theodora carmen recinebat, idemque chorus modulabatur. Tandem miser ille rem pertaesus, de more veneratus Theodoram se domum recepit. Anni maiorem partem in maritima suburbana, praesertim in Heraeum secedebat magno servitiorum incommodo, quae numeroso comitatu illuc eam sequeban-