Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
98
PROCOPII

habuit a supellectile, Hunc ad eluendum crimen nulla primo de causa (licet illum, ut fama est, deperiret) dire flagris excepit; demum quid actum de illo sit, neque nos, neque ad hanc diem alii norunt. Nam quod Theodora esse obscurum vellet, id ab ore ac memoria omnium ut evelleret, perterrebat rei conscios (sic ut nullus antehac tyrannus) quo neque necessariis, neque curiose flagitantibus rem aperirent. Contra nihil adversariorum fuit, quod illam latuerit, cui per compita perque domos essent qui singulorum negotia et confabulationes explorarent. Quem vero a se mulctatum nesciri cuperet, clam accersitum (si ex Patriciis esset) sola sine arbitris, uni tradebat satelliti in. extremas oras Romanae ditionis deportandum; quem intempesta nocte obvelatum capite, constrictum vinculis, navigioque impositum ad imperatas exilii sedes satelles duceret, apud alterum non insolentem tantae crudelitatis ministrum, custodiis fidissimis secretissimisque clanculum concludendum, donec vel eius aerumnis Augusta commoveretur, vel diuturno squalore extrema pene in morte aegre vivens contabesceret caderetque. Basianus adolescens factione Prasinus illustri loco natus cavillo in Theodoram