Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/210

E Wikisource
Haec pagina emendata est
170
PROCOPII

Animum ad historiam hanc scribendam appuli, non ostentatione virtutis, non eloquentiae fiducia, non studio ductus venditandae locorum peritiae: cum nihil haberem, unde eo licentiae confidentiaeque procederem. At mecum saepius cogitavi, quot quantaque bona civitatibus ex historia nasci soleant: quae maiorum memoriam posteritati transmittit, dum tempori, rerum gestarum famam supprimere contendenti, enixe obstat; semper lectorum suorum praeconiis virtutem effert, maledictis vitium premit; itaque improbitatis vim prohibet. Quare nihil aliud curandum nobis, nisi ut acta cum auctore prodantur suo: quod officium, meo quidem iudicio, vel balba atque haesitans lingua praestare potest. Praeterea subditi, qui aucti sunt beneficio, historia a se composita aperte probant, se tam grato fuisse animo in bene meritos, ut ipsis gratiam illustriorem rependerint. Etenim suorum principum benignitate usi forte brevissima, eorum virtuti immortalitatem donant apud memores posteros: quorum multos ob hanc causam avitae gloriae aemulatio ad amorem honesti pertrahit, et gravis infamiae metus a per-