Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/217

E Wikisource
Haec pagina emendata est
177
DE AEDIFICIIS I. 1.

versus se explicans, aedificio, quod inde circinato se effert ambitu, terminatur, ac caeteros angulos ibi efficit. Rotundum illud septum mirifice ornat testudo amplissime orbiculata, itaque ipsi imposita, ut non firmae inniti fabricae, propter eius tenuitatem, sed aurea catena ex caelo apta pendere et locum tegere videatur. Quae omnia in sublimi praeter opinionem inter se iuncta, aliaque ex aliis suspensa, ac proximis tantum suffulta partibus, unam operis compagem praeclarissimam faciunt, neque uspiam haerere diu sinunt contuentium oculos: quippe quos certatim alliciant singula, facillimeque ad se traducant. Perpetuo motu nunc huc fertur visus, nunc illuc, nescientibus spectatoribus quid potissimum demirentur. Animo lustrantes omnia, superciliorum nutu passim testantur, nequire se cogitatione complecti artificium ac semper illinc exeunt, aspectu rerum incomprehensibilium stupefacti: sed haec hactenus.

Ecclesiam ita elatam Iustinianus Augustus et Anthemius machinarius cum Isidoro, ex arte adhibitis rebus multis firmarunt: quas omnes nec mente concipere, nec verbis exequi valeo. Unam duntaxat in praesenti describam; unde quanta sit stabilitas operis plane intelligetur: sic enim habet. Pilarum, de quibus mentionem proxime feci, non eadem est ac reliqui aedificii compositio, sed huiusmodi. Quadrata est structura lapidum, quibus na-