Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/249

E Wikisource
Haec pagina emendata est


PROCOPII CAESARIENSIS

DE AEDIFICIIS DN. IUSTINIANI

LIBER II.




Non templa, quae Constantinopoli et in suburbiis Iustinianus Aug. condidit, ac vetera, quae aevo debilitata restituit, caeteraque ipsius in eadem urbe aedificia, superiori libro complexi sumus. Iam ad munitiones, quibus imperii Rom. limites circumdedit, traducamus orationem: quam hic maxime laborare, et rem sane arduam moliri necesse est. Neque enim pyramidas, decantatum illud opus, in quo regum Aegypti industria ad inutilem gratiam recidit, sed arces munimentaque omnia describemus; quibus princeps hic noster servavit imperium, sic ipsum vallans, ut barbarorum in Romanos


 Procopius III.
14