Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/256

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
216
PROCOPII

atque alia id genus plurima convehens, ubi in foveam illam decidit, subterraneo meatu suffugit oculos, Paucis post diebus, proxime Theodosiopolitanum limitem redditus, apparuit quadragesimo lapide ab urbe Dara, iis ex rebus agnitus, quas illius domibus exportaverat: nam tota colluvies illuc erupit. Ex eo tempore, cum pax viget ac bono res loco sunt, fluvius hic mediam urbem intermeans, ubi cisternas aqua implevit, exit per ostia, sibi de industria, ut proxime dixi, ab illis extructa, qui urbem aedificarunt, Tum agros vicinos irrigans, omnes accolas beare solet. Verum simul eo advenit hostilis exercitus, urbem circumsessurus, ostia, quae ferro clathrata sunt, vectibus obstruunt; mox amnem divertere seque alio exonerare coactum solerti manu, in foveam ac barathrum huic subiunctum abducunt. Quocirca hostes aquae penuria laborantes, obsidionem confestim solvere necesse habent. Certe Mirrhanes Persarum dux, regnante Cabade, cum urbem obsedisset, his omnibus adactus, re infecta, brevi abscessit: ipseque adeo Chosroes, multo post, ingentibus copiis secum ductis tentavit urbem: sed ubi aquae inopiam levare nesciit, et visa murorum altitudine, ipsos inexpugna-