Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/264

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
224
PROCOPII

promanans ibi fontis aqua se prodidit inopinato. Sic et tuta est structura castri, et situs ad aquae copiam opportunus.

5. Eodem modo, cum muros Theodosiopolis, quae ad fluvium Aborrham imperii Romani propugnaculum est, vetustas adeo confecisset, ut civibus non fiduciam firmitas ulla, sed metum assiduum offerret impendentis ruinae periculum; imperator noster, refecta eorum parte maxima, Persarum in Mesopotamiam irruptiones praeclare inhibuit.

Quid vero Constantinae praestiterit, par est dicere. Erant Constantinae muri, si spectes altitudinem, scalis superabiles; si fabricam, expugnatu facillimi; quasi veteres non opus, sed quandam operis accessionem fecissent. Nam turres adeo inter se distabant, ut si qui infesti accederent ad spatium interiectum, ab earum custodibus propulsari non possent. Quin et partis maximae, aevo fatiscentis, ruina instabat. Adde quod urbis murus exterior talis erat, ut ad illam oppugnandam factus videretur. Crassus enim pedes non amplius tres, et luto coagmentatus, infra quidem molaribus saxis constabat ad modicam altitudinem: pars vero superior structa erat candido lapide, infirmo admodum ac praemolli: prorsus ut irruentibus facile esset eo potiri.