Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/317

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
277
DE AEDIFICIIS IV. 4.

perator ad ostia fluminis Rhechii littusque maris, castellum aedificavit, novum opus ac validissimum: idque vocare placuit Artemisium.

4. Officium vero postulat, ut caeteras munitiones, quas in ea parte Europae idem extruxit, recenseamus. Ac si forte arcium, quae ibi sunt a Iustiniano Aug. conditae, enumerationem faceremus apud homines, procul hinc et in alio imperio positos, ubi testibus careret oratio, fabulosa ac plane incredibilis, propter operum ingentem numerum, sine dubio videretur. Nunc autem inspicere prope licet, et quamplurimi inde oriundi nobiscum versantur. Age igitur, veritate nixi ad faciendam fidem idonea, iam nunc munitiones enumeremus, quas in provinciis modo nominatis Iustinianus Aug. fecit, qua ruinas instaurans, qua novos educens muros. Neque abs re fuerit, si omnes ad formam catalogi proponantur; ne promiscua nominum scriptione inducatur magna confusio.

Itaque in nova Epiro castella haec nova ab imperatore constructa sunt:

Sceminites.
Ulpiansus.
Episterba.
Argus.
Aona.
Stephaniacum.
Sanctus Sabinus.
Aliula.
Dyrlachin.
Patana.
Gemenus.
Bacuste.
Alistrus.