Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/331

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
291
DE AEDIFICIIS IV. 7.

rianam excitavit iampridem dirutam; et Valerianae, quae nuda erat et immunita, muros circumdedit.

Insuper ad oppida, non apposita flumini, sed longe remota, quae ruinam iamdiu minabantur, intento animo, ea moenibus validissimis incinxit: videlicet Castramartis, Zetnocortum et Iscum. Ad oram fluvii, Hunnorum, Ut vocant, castro veteri cum alia providit, tum muros accuravit. Non procul ab hoc Hunnorum castro, geminis hinc inde praesidiis munitus Ister fuerat. Ac Palatiolum quidem appellarunt, quod erat in Illyrico; oppositum vero Sicibidam. Haec aevo pessundata imp. Iustinianus renovavit: quo facto incursus repressit barbarorum illius tractus. Exin castellum fecit ex veteri monumento, cui nomen Utos. In extremo Illyrici limite castellum Lapidarias restituit, solique turri, quam Lucernariaburgum appellabant, praeclari castelli amplitudinem dedit. Haec sunt Iustiniani Aug. opera in Illyrico: quod non aedificiis solum muniit, sed optima etiam praesidia militaria in omnibus munitionibus collocavit, itaque barbarorum vim repulit.

7. Hactenus de Illyrici munitionibus ad flumen Istrum: nunc ad illas veniendum, quibus ipsius oram in Thracia Iustinianus Aug. praetexuit.