Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/349

E Wikisource
Haec pagina emendata est


PROCOPII CAESARIENSIS

DE AEDIFICIIS DN. IUSTINIANI

LIBER V.




In superiori libro Iustiniani Aug. aedificia, quaecumque sunt in Europa, quoad eius fieri potuit, recensuimus: nunc transeundum ad partes Asiae praetermissas. Ac supra quidem commemorata videntur mihi urbium castellorumque munimenta, ac caetera, quae extruxit in oriente, a limite Persico ad urbem usque Palmyram, in Phoenicia sitam, subiecta Libano. Iam vero eiusdem aedificia cum in Asia reliqua, tum in Africa; cincta moenibus oppida; curam viis adhibitam difficilibus ac periculo plenis, cum vel montibus penderent praecipites, vel prolapsos viatores extinguerent vicino flumine; factam denique omnibus urbium calamitatibus medicinam aggredior stylo prosequi, atque hinc initium facio.