Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/353

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
313
DE AEDIFICIIS V. 2. 3.

illius in mare exitus impediretur, hinc factus importunior, vicinitati gravius incommodabat. Nec diu est, cum auctus imbribus restagnavit, ac tumidos fluctus in terram late effundens, damna gravissima intulit. Agros enim plurimos eluvione perdidit; radicitus vites, oleas, atque innumeros omnigenarum arborum truncos avulsit; domos, quae erant pro urbis moenibus, evertit; aliisque calamitatibus maximis attrivit indigenas. Quos miseratus imp. Iustinianus, hoc cepit peregitque consilium. Circumciso nemore, erutisque calamis omnibus, viam, qua amnis in mare influeret, expedivit; ne amplius efferre se alveo et inundare cogeretur. Tum excisis in medio montibus, qui circum eminent, ubi praecipitia ac derupta pendebant, viam fecit plaustris meabilem: quo fit ut plerumque incolae non habeant necesse transire fluvium: cui cum binos etiam pontes latissimos imposuerit, iam nemo est quin ipsum tuto transgrediatur.

3. Nec tacenda eiusdem erga Nicaeam Bithyniae beneficentia. Ac primum quidem, aquaeductum diruptum penitus et inutilem refecit, itaque civitati largam aquae copiam suppeditavit. Dein templa ac monasteria, alia feminis, alia viris extruxit. Palatium, cuius pars iam corruerat, a fundamentis sedulo renovavit, itemque thermas, in veredariorum, quos appellant,