Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/358

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
318
PROCOPII

esse passus, quae ad felicitatem urbis probandam valent. Hinc factum ut illa ad dignitatem pervenerit metropoleos: quo vocabulo Romani urbem designant gentis primariam. Haec in Cappadocia.

5. Via, quae ex urbe Antiochia, iam dicta Theopoli, in Ciliciam ducit, adiacet suburbano, cui nomen Platanon. Non procul ab ea urbe, cum vetus semita apporrectis montibus arctissime premeretur, longo temporis progressu, maxima eius parte superfusis imbribus exesa, iam periculosum erat illac transire. Quod ubi fama imp. Iustinianus accepit, eo mentem providentiamque omnem conferens, malo protinus remedium invenit. Infinitam enim pecuniam largitus, montes, quotquot illic eminent, longissime praecidit, et superatis quae insuperabilia videbantur, praeter omnium spem atque opinionem, viam, qua plaustra commearent, planam fecit et expeditam ubi fuerant praecipitia; clarissimo probans argumento, nihil esse quo homines non perrumpant prudenti consilio ac liberali contemptu pecuniae. Hoc ibi actum.

Urbs est Ciliciae Mopsuestia, vatis, ut ferunt, illius antiqui opus. Eam quidem alluit ornatque fluvius Pyramus; sed uno admodum transitur ponte, cuius maxima pars vetustate sic fatiscebat, ut iamiam casurae similis, mor-