Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/378

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
338
PROCOPII

primum quidem natant, dein vero consistunt pedibus, ubi vultum aqua non superat, et solo vel iam sicco vel mox siccando infixis contorum cuspidibus, ipsos erigunt, ut navigium his suppositis utrinque suspensum extet, nec frangatur in partem alteram inclinando. Postridie, primo diluculo, terra mari induitur, ac tumidis inhorret fluctibus: tum elatae feruntur naves, et nautae refixis peropportune contis denuo navigant. Nec res variat: sed diebus singulis contingit illa elementorum successio.

5. Post Tripolim et Syrtes ad reliquam pergamus Africam. Ducendum autem initium a Carthagine, urbium, quae in illis sunt partibus, maxima ac nobilissima; si modo unum praemonuero: Gizerico et Vandalis Africa potitis cogitationem exitiabilem ac barbaris consentaneam incidisse. Res enim suas melius processuras rati, si moenibus spoliarentur munita loca; ne Romani, eorum copiam recepto negotium Vandalis facesserent, muros omnes confestim aequarunt solo. Enimvero id plerisque barbaris commune est, ut consilia Romanis perniciosa promptissime ineant, et deliberata calidissime exequantur. Carthaginis moenibus aliisque nonnullis cum pepercissent, ea ipsa per incuriam aevo corrumpi siverant. At imp. Iustinianus, hortante