Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
20
PROCOPII

rum declaratione metiri homines mutuam benevolentiam solent. Haec ergo tua est occasio, st et me quidem non abiicis, omnibus fortunis ad ipsam etiam familiae eversionem periclitantem; et parentem tuam in tantum dedecus apud omnes mortales incurrentem. lllud apud animum tuum reputa, feminarum flagitia non solum in coniuges derivari; sed ad liberos multo magis pertingere, quos notam diuturnae turpitudinis ferre contingit, quasi maternam labem matura referant. De me vero sic habeto, Antoninam uxorem a me plurimum diligi, quam nullo affecerim malo, modo meae domus pestem ulcisci liceat: at vero Theodosio superstite, crimen huic haud. possim condonare.

Haec Photius cum audisset, suam in omnibus operam spondet. Verum sibi malum timet, si levi et inconstanti Belisarii animo fidat, praesertim infensa sibi Antonina; aliis enim permultis deterrebatur, et in primis Macedoniae famulae casu. Quare summa quae apud Christianos est, et habetur iuramenti religione mutuo sibi polliciti sunt, nunquam se deserturos invicem, etiamsi vitae supremum discrimen subeundum foret. Visum est tamen, id se tum aggredi citra periculum minime posse: cunctandum vero ad Antoninae usque Byzantio discessum, et Ephesum