Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
33
HISTORIA ARCANA.

animi pendere, perculsus metu, anxiaque sollicitudine mortem ignaviter vereri. Antonina rei prorsus ignara. quam nec fingere animo sibi facile poterat, forte ibidem obambulabat cruditatem causata, ut graviorem mariti suspicionem averteret, cum ecce post solis occasum e regia Quadratus, superato vestibulo, ostio repente cubiculi adstitit, missus, ut aiebat, ab Imperatrice. Hoc audito Belisarius, pedibus atque manibus resolutis, in torum decidit resupinus, ad necem paratissimus, adeo omni prorsus animi fortitudine destituebatur. Quadratus adhuc subsistens Augustae litteras manu praeferebat, in hanc ferme sententiam scriptas: In nos quae commiseris, praeclare vir, non ignoras; sed quod ego plurimum debeam uxori tuae, est cur eius causa tua tibi crimina condonem, illi tuam vitam concedam; per eam sit tibi in posterum de salute, deque fortunis bene sperare. Sed in Antoninam te qualem ostenderis, rebus ipsis te nobis declaraturum scito. Haec ubi perlegit Belisarius, gestire prae laetitia vehementer coepit, suique animi testem Quadratum etiamnum