Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
37
HISTORIA ARCANA.

exercitu timore perculsum in aciem deducere potuit. Quare afflictas Italiae res non restituit; quin Romam etiam, et si quae alia reliqua erant, de manibus insuper amisit. Nihil ex aerario Caesaris ad hoc bellum illi fuit; proinde hoc tempore profunda laboravit avaritia, omneque studium ad turpe compendium convertit. Sic Italos fere omnes, Ravennates, Siculosque indigenas expilavit, et si quos alios fortuna in eius potestatem coniecisset; a quibus nescio quo iure anteactae vitae cogitationum poenas exegit. Sic in Herodianum animadversurus, pecunias petiit, minas omnes intendens; quarum ille pertaesus dictum Romanis sacramentum exuens, cum suis cohortibus seque et Spoletum Totilae, Gotthisque dedidit. Libet hic narrare causam, quamobrem a Belisario alieno esse animo coeperit Ioannes Vitaliani ex sorore nepos; ingenti sane damno rei Romanorum publicae. Tantum in Germanum Augusta gerebat odium, tamque omnibus manifestum, ut nullus cum illo, licet Imperatoris fratris filio, connubia iungere auderet. Nam eius liberi, quoad illa vixit, nullas nuptias adepti sunt. Iustina vero filia octavum iam et decimum agebat annum, neque dum tamen nuptiarum solemnia celebrarat. Ergo cum