Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
39
HISTORIA ARCANA.

altero veluti innixae pede, ad terram penitus collapsae ruina sunt. Sic bello Gotthico procedente, Belisarius re desperata, ut sibi quam primum ex Italia decedendi facultas fiat, Principem rogat; quo preces admittente, alacer e vestigio abit, Romanum militem, Italiamque valere jubens; quam maiore ex parte sub hostium potestate, et Perusiam dira obsidione reliquit oppressam; quae, dum ipse in suscepto itinere est, expugnata, in omnia, ut supra narravimus, mala devenit. Sed domi suae hoc interim Belisarius tulit infortunium. Theodora Augusta Belisarii filiae nuptias Anastasio nepoti perficere maturabat, ut et frequenter datis epistolis parentibus esset molestiae. Illi vitandi connubii causa in reditum nuptias reiiciunt; accersiti vero Byzantium, tunc ex Italia proficisci non posse praetexunt. Verum haec intelligens haud dubio puellam (nullis praeterea Belisario liberis) adituram haereditatem, bonorum Belisarii possessionem peroptat Anastasio. Antoninae tamen nihil fidit ingenio; quin etiam veretur, ne ubi natura sibi vitae finem fecerit, benevolentiam, quam summis in rebus experta esset, et erga suam domum fidem abiiciat, rescindatque pactiones. Ea re factum impium aggredi-