Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/81

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
61
HISTORIA ARCANA.

haberet: tunc enimvero contemni ab omnibus et veluti demens subsannari. Haec quidem, ut libere dicam, peccavit Belisarius. Quae autem Sergius Bacchi filius commisit in Africa, iam satis opportuno loco narrata sunt: eius enim causa res male gesta Romanis in ea provincia; Levathis iurata fides, conceptis ad Evangelia verbis, et violata tamen; trucidati nulla ratione octoginta legati, qui (quod mox praeterea dicendum) nec dolo malo ad Sergium proficiscerentur, nec ullus esset suspicioni locus; apparatis tamen epulis acceptos, neglecto sacramento, per scelus interfecit; quae fuit origo non modo Solomonis ducis, sed Romanorum etiam, et Africanorum interitus. Extincto Solomone, cum duces alii, tum milites pugnae discrimina detrectarunt, omniumque maxime Ioannes Sisinioli, qui ad Areobindi usque in Africam adventum praelio abstinuit, nempe in Sergium odio, quodque is esset imbellis et delicatus, ac ut aetate prorsus iuvenili, sic etiam moribus; invidia et petulantia in omnes homines effusissimus, molli fractoque cultu, et buccis ad superbiam inflatis. Verum quod Antoninae Belisarii coniugis neptem sibi