Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/90

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
70
PROCOPII

sionum; pars fuga lapsi alicubi delituerunt; complures comprehensi, vel ab adversariis, vel a magistratu suppliciis adigebantur ad necem. Demum frequens civitatis pubes in eandem confluit societatem, non quidem lis pridem addicta studiis, sed ad ea sequenda vel viribus inflammata, vel flagitiosa licentia allecta. Nam nullum est hominibus notum piaculum, quod non hoc tempore patratum, et inultum relictum sit. Principio quidem in adversae factionis homines desaevierunt; deinde in eos etiam qui se nunquam offendissent. A multis pecunia corrupti, eorum inimicos, accepto indicio, morte mactarunt, Prasinorum causam iis affingentes, quos omnino ignorarent. Neque haec amplius in obscuro, vel clam patrata sunt, sed horis diei singulis, et quolibet urbis loco, et virorum etiam primatum, si quando id accidisset, in oculis. Neque enim occultato erat opus, quidquid perpetrassent, ubi nulla esset poenae formido. Quin et occasio parandae gloriae, et ostentandae fortitudinis esse videbatur, obvium quemque inermem uno ictu conficere. In quo sane rerum discrimine nemo sibi spem vitae fecit; sed mors imminere ex ipso terrore credebatur, praesertim cum nullus videretur ad salutem vel tutus locus, vel tempus opportunum; sed in augustioribus quibusque tem-