Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
72
PROCOPII

et civium liberi non obscuro loco nati, huius iuventutis studia sectantes, cum pleraque alia, tum pecunias extorserunt ab invitis parentibus. Impuberes filii vel reluctantes pati coacti sunt sceleratos factiosorum concubitus, non insciis parentibus; neque immunes hac violentia nuptae feminae, Mulieri haud diviti mundo ornatae, quae cum marito in adversae orae suburbanum navigio vehebatur, factiosos istos occurrisse ferunt, qui minaciter a viro abstractam in suam cymbam eam inducerent. Conscendentem illam coniugi iussisse tacite bono esse animo, nihilque indigne de se vereri, Nam in hoc corpus, inquit, nullam scias me labem admissuram. Ergo marito graviter indolente, et in coniuge etiamnum prospectante, in altum illa sese demisit, moxque interiit. Haec quae Byzantii turbulenti homines tunc ausi sunt, minus offensorum anxerunt animos quam quae Iustinianus commisit in rempublicam. Nam miserum in modum afflictis contracti pars maxima doloris minuitur, cum apud magistratum et legum vindices aliqua ultionis spes relinquitur in nefarios. Nam spe quamdiu bona sustentatur animus, fit ut praesentia mala facilius praeferant homines: contra cum opprimuntur a principe,