Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/97

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
77
HISTORIA ARCANA.

potui; fuit hic princeps usque adeo veri dissimulator, ut fraudum tegendarum et obscure ferendae indignationis versuteque agendi, et occultandae animi sententiae esset absolutissimus artifex. Non laetitia, vel dolore illi opus ad lacrimas, arte iam paratas pro opportunitate, et occasione rei praesentis. Mendaciis fallebat, etsi semper, non tamen fortuito, sed confectis tabulis, dataque verbis religiosissimis fide, de quibus esset conventum etiam cum subditis: tum vero a conditionibus, et sacramento recedebat, non secus ac vilissima mancipia, quae periura, tandem ad conventiones adiguntur parati supplicii formidine, inconstans amicis fuit et inimicis inexorabilis. Aurum ardentissime sitivit et sanguinem. Contentionum rerumque novarum studiosissimus. Ad scelera perfacile, ad optima nullis suasionibus commoveri poterat. Acer in comminiscendis perpetrandisque facinoribus, honesti vero vel nomen illi insuave. His atque plurimis aliis laboravit vitiis ultra modum humanae pravitatis, quam a singulis hominibus elicitam in illius coniecisse animum natura visa est. Nam praeterea delationes facillime admisit et irrogavit poenas. Nunquam cognita causa iudicavit, sed audito delatore