runt; in hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus eā profūgit: reliquōs omnēs cōnsecūtī equitēs nostrī interfēcērunt. Duae fuērunt Arviostī uxōrēs, ūna Suēba nātiōne, quam domō sēcum dūxerat, altera Nōrica, rēgis Vocciōnis soror, quam in Galliā dūxerat, ā frātre missam; utraque in eā fugā periit. Duae fīliae: hārum altera occīsa, altera capta est. C. Valerius Procillus, cum ā cūstōdibus in fugā trīnīs catēnīs vinctus traherētur, in ipsum Caesarem hostēs equitātū persequentem incidit. Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōria voluptātem attulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum ē manibus hostium sibi restitūtum vidēbat, neque ēius calamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam fortūna dēminuerat. Is sē praesente dē sē ter sortibus cōnsultum dīcēbat, utrum īgnī statim necārētur, an in aliud tempus resevārētur: sortium beneficiō sē esse incolumem. Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.
54. Hōc proeliō trāns Rhēnum nūntiātō, Suēbī, quī ad rīpās Rhēnī vēnerant, domum revertī coepērunt; quōs Ubiī, quī proximī Rhēnum incolunt, perterritōs sēnsērunt: īnsecūtī māgnum ex iīs numerum occīdērunt. Caesar unā aestāte duōbus māximīs bellīs cōnfectīs, mātūrius paulō quam tempus annī pōstulābat, in hīberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit; hībernīs Labiēnum praeposuit; ipse in citeriōrem Galliam ad conventūs agendōs profectus est.