Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/114

E Wikisource
Haec pagina emendata est
41
lib. ii., cap. v.-vi.

dīligenter ad diem facta sunt. Ipse Dīviciācum Aeduum māgnoperē cohortātus docet, quantō opere reī pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs hostium distinērī, nē cum tantā multitūdine ūnō tempore cōnflīgendum sit. Id fierī posse, sī suās cōpiās Aeduī in fīnēs Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī coeperint. Hīs datīs mandātīs, eum ā sē dīmittit. Postquam omnēs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad sē venīre vīdit, neque iam longē abesse ab iīs quōs mīserat explōrātōribus et ab Rēmīs cōgnōvit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmōrum fīnibus, exercitum trādūcere mātūrāvit atque ibi castra posuit. Quae rēs et latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniēbat et, post eum quae erant, tūta ab hostibus reddēbat, et commeātūs ab Rēmīs reliquīsque cīvitātibus ut sine perīculō ad eum portārī possent efficiēbat. In eō flūmine pōns erat. Ibi praesidium pōnit et in alterā parte flūminis Q. Titūrium Sabīnum lēgātum cum sex cohortibus relinquit. Castra in altitūdinem pedum duodecim vāllō fossāque duodēvīgintī pedum mūnīre iubet.

Bibrax, Rēmōrum oppidum ā Belgīs obsessum, ā Caesare obsidiōne līberātur. Discēdentēs Belgae clāde afficiuntur.

6. Ab hīs castrīs oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum octō. Id ex itinere māgnō impetū Belgae oppūgnāre coepērunt. Aegrē eō diē sustentātum est. Gallōrum eadem atque Belgārum oppūgnātiō est haec. Ubi circumiectā multitūdine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapidēs iacī coeptī sunt mūrusque dēfēnsōribus nūdātus est, tēstūdine factā portās succēdunt mūrumque subruunt. Quod tum facile fiēbat. Nam