Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
de bello gallico

expūgnandō oppidō et dē flūmine trānseundō spem sē fefellisse intellēxērunt neque nostrōs in locum inīquiōrem prōgredī pūgnandī causā vīdērunt, atque ipsōs rēs frūmentāria dēficere coepit, conciliō convocātō, cōnstituērunt optimum esse, domum suam quemque revertī et, quōrum in fīnēs prīmum Rōmānī exercitum intrōdūxissent, ad eōs dēfendendōs undique convenīrent, ut potius in suīs quam in aliēnīs fīnibus dēcertārent et domesticīs cōpiīs reī frūmentāriae ūterentur. Ad eam sententiam cum reliquīs causī haec quoque ratiō eōs dēdūxit, quod Dīviciācum atque Aeduōs fīnibus Bellovacōrum appropinquāre cōgnōverat. Hīs persūadērī, ut diūtius morārentur neque suīs auxilium ferrent, nōn poterat.

11. Eā rē cōnstitūtā, secundā vigiliā māgnō cum strepitū āc tumultū castrīs ēgressī nūllō certō ōrdine neque imperiō, cum sibi quisque prīmum itineris locum peteret et domum pervenīre properāret, fēcērunt ut cōnsimilis fugae profectiō vidērētur. Hāc rē statim Caesar per speculātōrēs cōgnitā, īnsidiās veritus, quod, quā dē causā discēderent, nōndum perspexerat, exercitum equitātumque castrīs continuit. Prīmā lūce cōnfīrmātā rē ab explōrātōribus, omnem equitātum, quī novissimum āgmen morārētur, praemīsit. Hīs Q. Pedium et L. Aurunculēium Cottam lēgātōs praefēcit. T. Labiēnum lēgātum cum legiōnibus tribus subsequī iūssit. Hī novissimōs adortī et multa mīlia passuum prōsecūtī māgnam multitūdinem eōrum fugientium concīdērunt, cum ab extrēmō āgmine, ad quōs ventum erat, cōnsisterent fortiterque impetum nostrōrum mīlitum sustinērent, priōrēs, quod abesse ā perīculō vidērentur neque ūllā necessitāte neque imperiō continērentur, exaudītō clāmōre perturbātīs ōrdinibus,