Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina emendata est
56
de bello gallico

armōrum adaequārent, et tamen circiter parte tertiā, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppidō retentā portīs patefactīs eō diē pāce sunt ūsī.

33. Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exīre iūssit, nē quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent. Illī, ante initō, ut intellēctum est, cōnsiliō, quod dēditiōne factā nostrōs praesidia dēductūrōs aut dēnique indīligentius servātūrōs crēdiderat, partim cum iīs, quae retinuerant et cēlāverant, armīs, partim scūtīs ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subitō, ut temporis exiguitās pōstulābat, pellibus indūxerant, tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nostrās mūnītiōnēs āscēnsus vidēbātur, omnibus cōpiīs repente ex oppidō ērupitōnem fēcērunt. Celeriter, ut ante Caesar imperārat, īgnibus sīgnificātiōne factā, ex proximīs castellīs eō concursum est, pūgnātumque ab hostibus ita ācriter est, ut ā virīs fortibus in extrēmā spē salūtis inīquō locō contrā eōs, quī ex vāllō turribusque tēla iacerent, pūgnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs [salūtis] cōnsisteret. Occīsīs ad hominum mīlibus quattuor, reliquī in oppidum reiectī sunt. Postrīdiē ēius diēī, refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nostrīs, sectiōnem ēius oppidī ūniversam Caesar vēndidit. Ab iīs, quī ēmerant, capitum numerus ad eum relātus est mīlium quīnquāgintā trium.

34. Eōdem tempore ā P. Crassō, quem cum legiōne ūnā mīserat ad Venetōs, Venellōs, Osismō, Coriosolitas, Esuviōs, Aulercōs, Redonēs, quae sunt maritimae cīvi-