1. Eā, quae secūta est, hieme, quī fuit annus Cn. Pompēiō, M. Crassō cōnsulibus, Usipetēs Germānī et item Tencterī māgnā [cum] multitūdine hominum flūmen Rhēnum trānsierēunt, nōn longē ā marī, quō Rhēnus īnfluit. Causa trānseundī fuit, quod ab Suēbīs complūrēs annōs exagitātī bellō premēbantur et agrī cultūrā prohibēbenatur. Suēbōrum gēns est longē māxima et bellicōsissima Germānōrum omnium. Hī centum pāgōs habēre dīcuntur, ex quibus quotannīs singula mīlia armātōrum bellandī causā ex fīnibus ēdūcant. Reliquī, quī domī mānsērunt, sē atque illōs alunt; hī rūrsus in vicem annō post in armīs sunt, illī domī remanent. Sīc neque agrī cultūra nec ratiō atque ūsus bellī intermittitur. Sed prīvātī āc sēparātī agrī apud eōs nihil est, neque longius annō remanēre ūnō in locō colendī causā licet. Neque multum frūmentō, sed māximam partem lacte atque pecore vīvunt multumque sunt in vēnātiōnibud; quae rēs et cibī genere et cotīdiānā exercitātiōne et lībertāte vītae, quod ā puerīs nūllō officiō aut dīsciplīnā assuēfactī nihil omnīnō contrā voluntātem faciunt, et
Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/157
Appearance