Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est
86
de bello gallico

suprā pontem mediocrī spatiō, ut, sī arborum truncī sive nāvēs dēiciendī operis causā essent ā barbarīs immissae, hīs dēfensōribus eārum rērum vīs minuerētur, neu pontī nocērent.

18. Diēbus decem, quibus māteria coepta erat comportārī, omnī opere effectō exercitus trādūctiur. Caesar, ad utramque partem pontis fīrmō praesidiō relictō, in fīnēs Sugambrōrum contendit. Interim ā complūribus civitātibus ad eum lēgātī veniunt; quibus pācem atque amīcitiam petentibus līberāliter respondit obsidēsque ad sē addūcī iūbet. At Sugambrī ex eō tempore, quō pōns īnstituī coeptus est, fugā comparātā, hortantibus iīs, quōs ex Tencterīs atque Usipetibus apud sē habēbant, fīnibus suīs excēsserant suaque omnia exportāverant sēque in sōlitūdinem āc silvās abdiderant.

19. Caesar paucōs diēs in eōrum fīnibus morātus, omnibus vīcīs aedificiīsque incēnsīs frūmentīsque succīsīs, sē in fīnēs Ubiōrum recēpit, atque iīs auxilium suum pollicitus, sī ā Suēbīs premerentur, haec ab hīs cōgnōvit: Suēbōs, posteā quam per explōrātōrēs pontem fierī comperissent, mōre suō conciliō habitō, nūntiōs in omnēs partēs dīmīsisse, utī dē oppidīs dēmigrārent, līberōs, uxōrēs suaque omnia in silvīs dēpōnerent, atque omnēs, quī arma ferre possent, ūnum in locum convenīrent: hunc esse dēlēctum medium ferē regiōnum eārum, quās Suēbī obtinērent: hīc Rōmānōrum adventum exspectāre atque ibi dēcertāre cōnstituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iīs rēbus cōnfectīs, quārum rērum causā trādūcere exercitum cōnstituerat, ut Germānīs metum iniceret, ut Sugambrōs ulcīscerētur, ut Ubiōs obsidiōne līberāret, diēbus omnīnō xviii trāns Rhēnum cōnsūmptīs, satis et ad laudem et ad