Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina emendata est
88
de bello gallico

clāssem, iubet convenīre. Interim cōnsiliō ēius cōgnitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs, ā complūribus īnsulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt, quī polliceantur obsidēs dare atque imperiō populī Rōmānī obtemperāre. Quibus audītīs, līberāliter pollicitus hortātusque, ut in eā sententiā permanērent, eōs domum remittit, et cum iīs ūnā Commium, quem ipse Atrebātibus superātīs rēgem ibi cōnstituerat, cūius et virtūtem et cōnsilium probābat et quem sibi fidēlem esse arbitrābātur, cūiusque auctōritās in hīs regiōnibus māgnī habēbātur, mittit. Huīc imperat, quās possit, adeat cīvitātēs hortēturque, ut populī Rōmānī fidem sequantur, sēque celeriter eō ventūrum nūntiet. Volusēnus perspectīs regiōnibus, quantum eī facultātis darī portuit quī nāvī ēgredī āc sē barbarīs committere nōn audēret, quīntō diē ad Caesaem revertitur quaeque ibi perspexisset renūntiat.

Morinōs, unde trāiectus in Britanniam brevissimus est, in fidem recipit.

22. Dum in hīs locīs Caesar nāvium parandārum causā morātur, ex māgnā parte Morinōrum ad eum lēgātī vēnērunt, quī sē dē superiōris temporis cōnsiliō excūsārent, quod hominēs barbarī et nostrae cōnsuētudinis imperītī bellum populō Rōmānō fēcissent, sēque ea, quae imperāsset, factūrōs pollicerentur. Hōc sibi Caesar satis oportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post tergum hostem relinquere volēbat neque bellī gerendī propter annī tempus facultātem habēbat neque hās tantulārum rērum occupātiōnēs Britanniae antepōnendās iūdicābat, māgnum iīs numerum obsidum imperat. Quibus adductis, eōs in fidem recēpit. Nāvibus circiter lxxx onerāriīs coāctīs [cōntrāc-