Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/175

E Wikisource
Haec pagina emendata est
90
de bello gallico

lātīs ancorīs, circiter mīlia passuum septem ab eō locō prōgressus, apertō āc plānō lītore nāvēs cōnstituit.

Britannōs in fugam vertit. Eōrum dēditiō.

24. At barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō, praemissō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum pressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum, cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōnicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. Quibus rēbus nostrī perterritī atque hūius omnīnō generis pūgnae imperītī nōn eādem alacritāte āc studiō, quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant, ūtēbantur.

25. Quod ubi Caesar animadvertit, nāvēs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iūssit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī, barbarī cōnstitērunt āc paulum etiam pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, obtēstātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ‘Dēsilīte,’ inquit, ‘commīlitōnēs, nisi vultis aquilam hosti-