Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est
17
lib. i., cap. xxv.-xxvii.

26. Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pūgnātum est. Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt. Nam hōc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pūgnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit. Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pūgnātum est, proptereā quod prō vāllō carrōs obiēcerant et ē locō superiōre in nostrōs venientēs tēla coniciēbant, et nōn nūllī inter carrōs raedāsque matarās āc trāgulās subiciēbant, nostrōsque vulnerābant. Diū cum esset pūgnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt. Ibi Orgetorīgis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est. Ex eō proeliō circiter hominum mīlia cxxx superfuērunt eāque tōtā nocte continenter iērunt: nūllam partem noctis itinere intermissō in fīnēs Lingonum diē quārtō pervēnērunt, cum et propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī trīduum morātī eōs sequī nōn potuissent. Caesar ad Lingonas lītterās nūntiōsque mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent: quī sī iūvissent, sē eōdem locō, quō Helvētiōs, habitūrum. Ipse trīduō intermissō, cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit.

27. Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent suppliciterque locūtī flentēs pācem petīssent, atque eōs in eō locō, quō tum essent, suum adventum exspectāre iūssisset, pāruērunt. Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent, popōscit. Dum ea conquīruntur et cōnferuntur, nocte intermissā, circiter hominum mīlia vi ēius pāgī, quī Verbigenus appellātur, sīve