Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
de bello gallico

impetrārent, proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent. Locūtus est prō hīs Dīviciācus Aeduus: Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; hārum alterius prīncipātum tenēre Aeduōs, alterius Arvernōs. Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur. Hōrum primō circiter mīlia xv Rhēnum trānsīsse: posteā quam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī āc barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs: nunc esse in Galliā ad centum et xx mīlium numerum. Cum hīs Aeduos eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse; māgnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse. Quibus proeliīs calamitātibusque frāctōs, quī et suā virtūte et populī Rōmānī hospitio atque amīcitiā plūrimum ante in Galliā potuissent, coāctōs esse Sēquanīs obsidēs dare nōbilissimōs cīvitātis et iūre iūrandō cīvitātem obstringere, sēsē neque obsidēs repetīturōs, neque auxilium ā populō Rōmānō implōrātūrōs neque recūsātūrōs, quō minus perpetuō sub illōrum diciōne atque imperiō essent. Unum sē esse ex omnī cīvitāte prōfūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium pōstulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur. Sed pēius victōribus Sēquanīs quam Aeduīs victīs accidisse, proptereā quod Ariovistus, rēx Germānōrum, in eōrum fīnibus cōnsēdisset tertiamque partem agrī Sēquanī, quī esset optimus tōtīus Galliae, occupāvisset et nunc dē alterā parte tertiā Sēquanōs dēcēdere iubēret, proptereā quod paucīs mēnsibus