Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est
25
lib. i., cap. xxxvi.-xxxix.

quidem datīs, pācem Ariovistī redimere potuisse; Trēverī autem, pāgōs centum Suēbōrum ad rīpās Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur; hīs praeesse Nasuam et Cimberium frātrēs. Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset. Itaque, rē frūmentārīa quam celerrimē potuit comparātā, māgnīs itineribus ad Ariovistum contendit.

38. Cum trīduī viam prōcēssisset, nūntiātum est eī, Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum māximum Sēquanōrum, contendere, trīduīque viam ā suīs fīnibus prōcēssisse. Id nē accideret, māgnō opere sibi praecavendum Caesar exīstimābat. Namque omnium rērum, quae ad bellum ūsuī erant, summa erat in eō oppidō facultās, idemque nātūrā locī sīc mūniēbātur, ut māgnam ad dūcendum bellum daret facultātem, proptereā quod flūmen Dubis ut circinō circumductum paene tōtum oppidum cingit; reliquum spatium, quod est nōn amplius pedum mīlle sexcentōrum, quā flūmen intermittit, mōns continet māgnā altitūdine ita ut rādīcēs ēius montis ex utrāque parte rīpae flūminis contingant. Hunc mūrus circumdatus arcem efficit et cum oppidō coniungit. Hūc Caesar māgnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit, occupātōque oppidō, ibi praesidium collocat.

Māgna in castrīs Rōmānīs trepidātiō, Caesaris ōrātiō, iter ad Ariovistum.

39. Dum paucōs diēs ad Vesontiōnem reī frūmentāriae commeātūsque causā morātur, ex percontātiōne nostrōrum