Jump to content

Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est
31
lib. i., cap. xliii.-xliv.

nōn sine māgnā spē māgnīsque praemiīs domum propinquōsque relīquisse; sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concēssās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs; stīpendium capere iūre bellī, quod victōrēs victīs impōnere cōnsuērint. Nōn sēsē Gallīs, sed Gallōs sibi bellum intulisse; omnēs Galliae cīvitātēs ad sē oppūgnandum vēnisse āc contrā sē castra habuisse; eās omnēs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās āc superātās esse. Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre; sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre, quod suā voluntāte ad id tempus pependerint. Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre, atque sē hāc spē petīsse. Sī per populum Rōmānum stīpendium remittātur et dēditīciī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam, quam appetierit. Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trādūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae oppūgnandae causā facere: ēius reī tēstimōnium esse quod nisi rogātus nōn vēnerit et quod bellum nōn intulerit, sed dēfenderit. Sē prius in Galliam vēnisse quam populum Rōmānum. Numquam ante hōc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum. Quid sibi vellet? Cūr in suās possessiōnēs venīret? Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nostram. Ut ipsī concēdī nōn oportēt, sī in nostrōs fīnēs impetum faceret, sīc item nōn esse inīquōs, quod in suō iūre sē interpellārēmus. Quod frātrēs ā senātū Aeduōs appellātōs dīceret, nōn sē tam barbarum neque tam imperītum esse rērum, ut nōn scīret, neque bellō Allobrogum proximō Aeduōs Rōmānīs auxilium tulisse neque ipsōs in gīs contentiōnibus, quās Aeduī sēcum et