Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
106
t. campanella


Ipse enim veniet suis cum prodigiis in hac nostra siccitate, et unusquisque ad eius aquas putentes curret. Beatus qui steterit. Igitur cum non adpareant signa vera inter nos nisi raro, et ita quidem, quod somma videntur et mendacia, similes videmur turcis et hebraeis, proptereaque in Germania excuserunt librum de tribus impostoribus, plenusque est mundus politicis macchiavellisticis et atheistis. Volens ergo quis religionem adgnoscere, non potest subito ex se per viam divinam, quoniam scelera malaque exempla plurima sunt. Oportet ergo per omnes scientias versari gratia discendi, et non lucrandi et inaniter gloriandi; item in nulla obstinari secta; et quaerere diligenter si ingenio viges, donec Deus adfulgeat. Loquor hic secundum viam naturalem: per gratiam enim Dei scio quemlibet idiotam subito religionem adgnoscere posse melius quam quicunque philosophus sagacissimus. Idcirco ego me transfiguravi in ipsorum personam, sicut et Ecclesiastes fecit, et per philosophiam humanam et coelestem conatus sum veritatem aperire, quo me ipsum ac errantes homines de hoc magno negotio certos facerem. Quapropter omnibus certitudinem praesto non indoctam nec fictam huius veritatis, partim experimento adgnitae, partim investigatae sagaciter in experimentis alienis, partim perceptae ea sagacitate quae transhumanat hominem ad illam celsitudinem ad quam non attingit syllogismus. Habet quidem lex Christi certissimas notas, sed naturaliter haud convincunt nisi philosophantem in omnibus sectabus per omnes scientias, dum hodie caeteris similis adparet, pluribusque corticem modo adspicientibus circa multa impossibili. Equidem extinctam studeo fidem rursus accendere, sopitaque suscitare charismata; sed nihil ob id ea in me esse viva profiteor, neque enim prophetam neque miracularium me facio, sed fonasse aliquid video magnum.

Nam et Baalam asina, dum eius herus propheta ambitione avaritiaque caecus angelum non vidit ceciditque, vidit tamen ipsa angelum nudato gladio viam impedientem commonuitque herum. At hi heri mei stimulant me verberantque, vexant modis diris: nolunt me videre neque audire quod toti est