Sed nihil disputare ex voto mihi permittitur, quia nec tempus nec valetudo nec libri nec spirituum hilaritas adsunt, nisi mihi, uti Helisaeo, quis citharam pulset. Est omnino, ne dubita, numen in homine ad curandos morbos et virtutes edendas. Itaque quamvis ego pharmaca praeberem arcana, nil vobis absque me prodessent, quin irrisioni paterent. Ergo princeps vester curet me ad se accersendum; et nisi curavero regionem prorsus, caussam non dico quin me colonis ac rusticis lapidandum exhibeat etc.
Vale, domine, et iuva, cum possis, tui amatorem et Scioppii tui clientem. Ex Caucaso, in cuius fossa in altitudinem viginti duorum graduum depressa. humida et obscura, nullo meo merito quartum iam annum amplius compedibus vinctus detineor a die 24 iunii (?) anni 1607, ea ipsa bora qua tuas accepi.
[Neapoli, 24 iunii (?) 1607].