Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/134

E Wikisource
Haec pagina emendata est
128
t. campanella

autem brassicae vel sinapes quae ad hyemem pertinent. Caro sit vitulina et gallinaceorum pullorum et avicularum; passeribus et columbis minime vesceris; appones uvam agrestem non maturam cibis vel aliquid acidi semper, namque etc.; et quidem immatura uva cum saccaro erit saepe vice lemonum. Conservas de rosis vix laudo: odores crassos et calidos fuge, blandos et tenues sedare; confectas quas vocant amarenitas et pira etc., probo. Iter mari aut flumine blandius erit. Equo si veharis, umbraculi memento et levium vestimentorum; si lectica aut sella gestatoria, apertae sint undique, sed non ad solem. Ad crepusculum matutinum iter aggrediare, donec sol sexaginta quinque gradus ascenderit ab horizonte; postea quiesces parum et indusium mutabis, cave tamen ne aër apertos subeat poros, praesertim subfrigidus aut crassus; non te decipiat oblectamentum eius, nam internecionem parat; postea comedas acetosa primum, deinde carnes vel etc. At ubi sol a meridiana linea decem aut quindecim descenderit gradus, arripe iter: ethesiae enim tunc, vel post modicum, spirare solent, si regiones praesertim sint ad mare spectantes.

Multa alia tu iudex oculatus observabis etc. Aquam frigidam nimis, cum aestuaveris nimis, ne bibas. Sed quiesce prius et minus frigidam hauri etc. Nec te nimis acida oblectent ut bonorum ciborum spernas usum; et illa macredinem concilient etc.: cibus humidiusculus in aestate laudatur, sicciusculus in hyeme. Tunc enim humor ab aestu continuo consumptus instaurati debet. Itaque sapientissimus rerum Artifex paravit fructus plantarum molles, lentos et humidos in aestate, unde reficeremus humores; in autumno uvam liquidioris substantiae, ut exsiccatos humores et in atram bilem versos, abundantius reparemus, et hilaritatem quam fugat bilis atra, reconciliemus; fructus vero siccos ad hyemem servari iussit contra pituitam, sed acidos in hyeme et aestate paravit: quoniam in hyeme frangunt inciduntque pituitam vitream et crassos humores, ac per secessum excerni ut possint, hoc dant, et aperiunt meatus ab eorum crassitie obstructos et famem revocant. In aestate vero propter causam iam dictam.