Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est
141
lettere

XXV

A Gaspare Scioppio

Chiede si suggerisca al pontefice di udire la sua opinione nella gravissima controversia De auxiliis, e poi si dilunga nelle lodi de’ propri libri.

... Nunc moneo te ut papae insinues ne ullo modo quaestionem de sufficienti et efficaci auxilio inter dominicanos et iesuitas controversam determinet, nisi secundo ac tertio revelationem de coelo habuerit; alioquin pericula inerunt multa, et forte christianismi secreta consumptio. Putaram equidem me contra Molinam mirifice scripsisse; sed nunc video quae taceo: tibi tamen coram aperiam quae inde mala proventura sint. Arcanum est Dei: pertinet ad librum signatum. Taceat omnis homo. Liceat interdum opinari ne aut nos lutherizemus aut illi pelagianizent vel manichaeizent.

Miror quod scribis pulchre tecum agi, si magnitudinem meam in libellis meis admireris, quoniam iudicium ferre non