potes ratione suggeras velim serenissimo Ferdinando ut a cattolico rege petat translationem mei ad se simulque restitutionem quando et ubicunque rex repetierit, postquam per tres menses in vinculis, quibus asportatus fuero, apud ipsum permansero. Spero enim promittoque me tot tamque ingentia ad ecclesiae sanctae exaltationem et ad robur et amplificationem monarchiae austriacae — quam Deus contra antichristianismum parat, venturus «contra filios Graeciae pro filiis Sion in turbine austri», sicut Zacharias prophetavit, — et iterum confirmo me patraturum ut nulli mortalium se magis obligatum quam tibi, qui me ipsi commendaveris, archidux serenissimus ultro sit confessurus. Haec autem quae praestare possimi ex meis pollicitationibus mirificis, illi significabis: ex Consultationibus vero pro tributis regni augendis, et ex libris De monarchia hispanica et ex Panegyrico, ex Antimacchiavellismo aliisque ex meis operibus persuadebis; facile quoque ac tutum illi me in vinculis habere propones; inclytum autem et heroe dignum tam mirifica promissa experiri ut, si vera praedicem, ecclesia et orbis tantis donis non defraudentur, sin falsa, non minus gloriosum erit per ipsum palam fieri deceptorem et pseudomagum ad ecclesiae confermationem et illorum in beneficium qui meis praestigiis fascinati esse potuissent. Eadem laus est Petro Christum praedicasse et Simonem magnum prostravisse.
Ego vero coram Deo ex nunc me ipsum ore proprio igni adiudico, si quae promisi, minus vel non maiora praestabo: ut hinc intelligat prudens princeps quod nefas sit viro philosopho coram ipsis nugari proceribus mundi, quam vis vitae amor dirus cogeret, qui quidem nullus est mihi cui nimirum persuasissimum est corpus sepulchrum esse portatile et moram in eo esse mortis statum, non vitae. Aggredere igitur hoc opus subito, priusquam nos veneno aut pressura de medio tollant qui panem mendacii in sanguine meo sibi comparaverunt, mecumque non factis sed dictis iniquissimo marte pugnant multi praepotentes armati et liberi et buccinis concrepantes se regium defendere quem deturparunt honorem contra