Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina emendata est
149
lettere


Nunc ad aliud venio dubium tuum. Videtur mihi aristotelismus caput antichristianum, quum est officium machiavellistarum et haereticorum et atheistarum. Cum enim ipse aeternet mundum, et omnia sicut ab initio perseverare, ex quo dormierunt patres, clamitet in scholis, ut Petrus apostolus praedixit, animam quoque mortalem esse doceat, vel unam in cunctis esse imomrtalem; tum modo item asserat Deum non curare inferiora ne vilescat oculus eius, et primi orbis modo esse animam quam caeterae intelligentiae ita in monendo imitantur ut contrafaciant potius et pugnent contra Deum, nam movent ab occasu ad ortum contra eius motum; ponatque in caelo bellum et discordiam; item dicat stultum esse putare Deum mittere insomnia, et amicitiam habere cum mortalibus quos in infinitunm excedit; et bonitatem eius prorsus eludat quam nobis condescendit; cumque neget post mortem praemia et poenas, paradisum quoque et infernum et purgatorium, a Platone et stoicis et pythagoreis et a legibus gentium posita, putet fabulas esse, et neget daemones esse aut angelos praeter motores orbibus coelestibus alligatos, et frenum conscientiarum et religionem tollat et. nisi macchiavellistice. permittat in republica ad retinendum populos in officio et servitio. Utique Antichristus est et magnus; sed vis, quod permisit Deus, tam altas radices in ecclesia agere et scholastices dogmata super eius decretis tanquam exploratis fundare?

Primum concedo, sicuti concessit antichristianos omnes et zizaniam cum frumento crescere; et plures esse impios quam pios et plures haereticos gentiles et macometanos quam christianos: et de bis alibi. Secundum nego. Non enim theologia fundatur in philosophia Aristotelis vel Platonis vel Pythagorae etc., sed in philosophia naturali et vera undecumque agnoscatur. Secundo dico, quando barbari depopulati sunt Italiani et Graeciam, periisse omnes libros, et Carolum magnum scholas aperuisse, nec inventos esse nisi aristotelicos, et illos intrusos esse, sicut tempore Antiochi in Ierusalem ita in tempore Macometi in ecclesia. Et quia malum hoc internum erat, et occasionem sumebant deridendi christianismum